2012/09/28

Tyrtarion

Tyrtarion est grex iuvenum concinentium (ne nomen miremini, nam ex nominibus duorum poetarum Graeciae compositum est - immo Tyrtaei et Arioni!), qui multis e terris Romam confluentes ibique in Accademia humanistica, cui nomen Vivarium Novum (www.vivariumnovum.net), antiquis litteris una studentes ad poemata canenda Latina consociati sunt. 

Notissima quaeque carmina Horatii, Ovidii, Catulli aliorumque poetarum nova resuscitarent anima, et recentioribus melodiis circumvestirent, numeri vero antiqui (sive Graece rhythmi) religiose conservati sunt. Ut tamen ipsa carmina melius percipiatis, nonnulla exempla in rete posita audire potestis, e.g. hoc carmen Catulli de passere mortuo:


Si hoc animus ad tristiora adductum est, laeta audienda sunt:


Multa alia exempla hic: www.youtube.com/vivariumnovum vos expectant.

2012/08/16

Otium agentes

Nunc temporis aestivi causa curam novorum textuum aliquantulum remittimus et differimus. Incipiendum est mense Septembri viribus recentioribus!

2012/07/08

Savina Petkova, discipula Bulgara: "In studiis humanitatis versari velim."




Hoc anno partem in Certamine Horatiano Venusiae cepisti? Quid de te hoc significat?
Certamen Horatianum mihi summa scaena fuit, in qua quod per quattor annos in Lycaeo (Lycaeo Classico Serdicensi sive Nationali - www.ngdek.com) didiceram monstrare potui, sane sicut aliquid varii multiplicisque. Non agitur tantum de textu ex una lingua in alteram translato (re vera ex Latino per Bulgaricum in sermonem Anglicum), sed potius de omnibus instrumentis adhibitis, quae a scholis in Lycaeo nostro sumpsi. Facultas ista, quam habui, ad colloquendum cum aliis discipulis ex tota Europa, qui iisdem instrumentis utuntur, ad conspiciendos similitudines atque discrimina in via nostra ad ipsam linguam, ad linguas classicas in universum, haec omnia pretiosissima mihi fuerunt, nam Lycaeum nostrum sui generis in patria unicum est et suas vires cum aliis comparare nequit itaque obrussam ad res in se corrigendas et renovandas non habet.

Cur carmina Latina et ipsa lingua Latina tua intersunt?
Respondere huic rogato mihi difficile est. Studium aut potius amorem linguae Latinae ab ipso momento quo ei studere coeperam habeo - iam inde a primis scholis in classi octava Lycaei magistra Lydia Domaradzka docente. Hac cum lingua coniunctae sumus mutuo consensu et hinc temporis obiurgia de nulla re habuimus. Quod ad carmina Latina pertinet omnia alio modo facta sunt – cum in classi nona in curriculo nostro litterae antiquiores essent, hae meum studium ferme omnino non excitaverunt. Illo anno perfecto statim autem non solum ad Graeca, sed etiam ad Romana monumenta in primis curiositate quadam adgressa sum et necopinanter quasi amore erga ea capta sum. Poesim lyricam in universum amo; utraque res feliciter ad alteram addita est.

Lingua Latina tamen tantum lingua quaedam est – instrumentum igitur quo homines inter se communicant. Quid aliud tuum studium excitat?
Omnia studia ad commercium inter homines pertinent. Quod tamen maxime praevalet litterae sunt – ad multitudinem vastam litterarum generum libri qui mihi maxime placent adici possunt – sine mora lego, sine mora aliquid scribo – non vero audeo de his ut vere artificiosa opinari, neque ea tantum in genere scientifico ponere, potius conamina sunt cuiusdam artificis sicut maculae ex litteris confectae. Cum libris colloquor et cum propinquis – nihil mali.



Scio te hoc anno in aliis certaminibus particeps fuisse. De his aliquid pluris narra quaeso.
"Exegi monumentum." Iocis semotis non expectabam hunc annum tam et tot magna fastigia mihi allaturum, sed modo gaudere possum, quod omnes labores, quos in his rebus collocaveram, tandem aliquando fructum efferunt et optimum quidem. Diligentiam praecipuam in omnibus partibus Olympiadis utriusque linguae a classi nona monstraveram, cum, ut verum confitear, his occassionibus omnino vires in me relictae exhaurirentur (adnotatio: Savina in Olympiade utriusque scilicet Latinae et Graecae linguae Lycaei Serdicensis victor discessit). Id quod potius non expectabam est victoria in Olympiade litterarum, de qua immo tria ultima certamina huius anni et stylus conaminis, sicut Gallice dicitur, philosophiae gratia me adiuverunt. Ut ad rem antea omnino inopinatam perveniam – me fastigium ingens in rebus philosophis attingere reor, quia in initio anni omnino perterrita a philosophia fui. Omnes importunos sensus atopiae seposui. Laurea a Olympiade philosophiae Bulgarica, quam accepi, et maxime participatio in Olympiade philosophiae internationali (vulgo IPO: International Philosophy Olympiad) Christianiae, in Norvegia, idem emolumentum atque Certamen Horatianum attulerunt, sed in rebus philosophis. Animadverti, quod philosophum philologia classica maxime iuvat.

Quibus rebus tempore futuro operam dare vis?
Si ad responsum superiorem respicimus velim tantum addere, quod in studiis humanitatis versari mihi in animo est, de ipsa disciplina nondum constitui. Omnia in his rebus arte coniuncta atque intricata sunt, non credo mihi difficultatem fore de hac re decernere.

Gratias tibi, Savi, de tempore, quod subsecuisti, et de pulchris verbis, quae dixisti!
Gratias tibi, Demetri, de pulcherrimis rogatis, quibus respondere gavisa sum!

Cum Savina locutus est et deinde ex lingua Bulgarica in Latinum convertit Demetrius Dragnev.

2012/06/24

Cicero versus Sophoclem

Cicero juvenis legens. Vincenzo Foppa fecit a. 1464. Nunc Londini, Wallace Collection posita.


In De Officiis, vitae suae ultimo libro, Cicero ita exponit rem sibi tractandam ut sciamus eum praeter minora quaedam non magnopere discessurum a proposito quod Panaetius graecus philosophus in suo Περὶ τοῦ καθήκοντος (quod graece De Officio) optaverat, quodque ipse Cicero eligebat perinde ac exemplum. His dictis, nos prompte certiores facit se non versurum dumtaxat in sermonem latinum id quod Panaetius graece pridem scripserat. Queritur igitur jam inde ab initio de quodam Panaetii defectu, quod recusaverit, aut saltem seipsum abstinuerit, a limitibus praebendis quibus illis casibus uti possimus cum, quod saepe fit, duo vel plura officia inter se condendant et postulent ut unum e multis seligamus sequamurque.

Suum ergo summum contributum, dicit, praeter argumenta graeca in latinum edere et latius iis gentes donare (quod propositum jam sibi in operibus sicut Tusculanis Disputationibus et in De Finibus Bonorum et Malorum libro proposuerat), erit hanc a graeco philosopho relictam lacunam implere. Ideo ad primi ex tribus libri finem scribit Cicero “eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus.” (Honestum saepe vertit id quod graece ἀρετή, et mutatis mutandis saepe interpretati possumus legentes illud verbum quod maximam habebit fortunam in morali et politica philosophia, virtutem.) Serius tandem, tertio libro ineunte, quo in libro statuerat de hoc uno themate tractare, id est de officiis elegendis, praesertim cum ageretur de inter honestatem et utilitatem certaminibus, haec profert:
Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est, triginta annis vixisse Panaetium posteaquam illos libros edidisset. Quem locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium. Minime vero assentior iis, qui negant eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare. De quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in divisione Panaetii tertium est an plane omittendum, alterum dubitari non potest, quin a Panaetio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam; praeterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps esse dicturum. (III. 8-9)
Quod nostra hic mihi maxime videtur referre est quemadmodum Cicero non valeat intelligere quamobrem Panaetius e libro suo debuisset illa a Cicerone postulata omittere (quamquam dicendum est nos Panaetii Περὶ τοῦ καθήκοντος tractatum nosse fere tantummodo ope Ciceronis, et permulta deesse ad majorem nostram illius tractatus comprehensionem): quod ille etenim disputationes illas non tractavisse, praesertim cum alicubi dicat ipsas maximi esse momenti, potissimum miratur nec tamen assentitur iis "qui negant eum locum a Panaetio praetermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia nunquam posset utilitas cum honestate pugnare." Nam Cicero est potis sibi copiam sumere de hac re scribendi in illa auctoritate nixus quam Latini soliti semper sunt Graecis tribuere: si Panaetius rem in partes tres scisit, cum logicum sit, necessario de singulis tractabile est, tametsi Cicero conatus sit tractabile vertere in tractandum, mea quidem sententia usus eo discrimine linguae latinae proprio inter adjectiva per -ibile et gerundiva. Fortasse fallor; utcumque cedo doctioribus.

Nunc in silvam quandam obscuram fieri potest ut ingrediamur cum insequentem mei argumenti partem proponam. Nihilominus velim autummare in hoc Ciceronis ardore aliquid majoris ponderis latere, quod si altius possimus effodere valebimus paulo enodare ac develare mentes illarum gentium quae Romana et Graeca vocantur quasque saepe in indolum simultates testamur agitari. At curiosius explanabo, et principio dicam nos paene nulla posse firmare sine formidando quomidus prave interpretemur animum Panaetii. Non sum igitur tam locuturus pro Panaetiu quam sum adversus Ciceronem praeferentem moralium turbones absolvere et efficere ut omnes pugnae morales obrussae cuidam absolutae et datae possint obtemperare.

Dicit enim utilitatem non posse umquam cum honestate pugnare, de quo argumento quamquam possumus disputare (platonicum porro est et sat grave), nobis moraliter volentibus agere relinqueretur facultatem seligendi quidnam rerum sit honestum, quidnam utile, ut cum e duobus unum deberemus effingere tum opus potissimum esset nostris viribus inprimis intelligere quid sit honestum, quoniam non pateret. Dicit equidem, exempli gratia, quod "ut sine ullo errore dijudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est" et item saepe alias. Quo proposito hoc faciat, patet animadvertentibus eum velle omnes secum cogitantes precepta secura sibi comparare.

Atqui hoc ego contemno ut rudem ac debilem proditionem virium moralium nostrarum, opusque indignum  viri vere politici, quam si assequeremur omnino pessum dabimus ipsi humanitati. Haec omnia nec nova nec recentia, praesertim nobis qui multa oppidó saeculo praeterito opus est didicisse, cum milites scelera opima commiserunt quia sub certa imperio jussi sunt. Illa quidem humanitas cum sit continuis deliberationibus effecta, si quando perfectis praeceptis parere constituamus, certo non ultra nobis erit meditari necesse, quippe nequaquam. Via patet illi Eichmann.

Sufficiat lectores commonefacere illis graecorum institutionis, quae nunquam istius generis praecepta posset ferre. Haec sane de tragoedia arte majore. Cujus tragoediae fundamenta sunt nihil praeter pugnas quae solvi non possunt inter varia praecepta, aut potius inter ea quae Germanice vocantur Weltanschauung quae fugiunt omnem dialecticam et a qua invicem fugantur. Longe jam distant tempora quibus credidimus Oresti, seu Neoptolemo, sive Penthei Antigonaeve deesse tantummodo vires ut pro suis ipsorum causis propugnare potuissent: nam valemus nunc comprehendere multum veritatis inesse immo etiam Clytaimestrae, Ulixi, Agavi, Creonti. Ut verbis utar illius MacIntyre, "cujusque personae collisio tragica nascitur e contentione boni versus bonum."

Quotiescumque temptationi cedimus coalescendorum oppositorum sive ope artis dialecticae sive animi confirmationis ut credamus, sicut Cicero, non posse oriri proelium honestatis, hujus graecae sapientiae obliviscimur. Quamquam Cicero postea suam oppinionem aliquantilum retrahere et nobis persuadere conatur per duo honesta se judicavisse unum modo honestum, aliud fallaciter honestum nec vere, veram sui sententiam jam satis superque intelleximus cum dixisset "contentio inter duo quae honesta sunt." Ad ultima.

Uti pridem dixi nihil Panaetii est superstes. Fieri potest ut Cicero, qui eum valde melius novit quam nobis licet non falsum esse. Equidem malo credere aliquid recti extare in testimonio a Cicerone servato de eo qui non voluisset rem tractare. Nam multo maius mihi accedere videtur Graecis, unde mihi magis videtur proprium Panaetio quippe graeco. Adgnosco argumentum quemadmodum debile nec enucleate curatum. At illi Graeci non praebuerunt Herculi trivio aggredienti chartam geographicam ut bene compertum habuerit quo debuerit tendere; contra debuit is enixe laborare et sudare in virtutis eligenda via. Velle e malo fieri bonum est plaga neo-platonica quae nihil humani potest dicere praeter "deus vult"; idemque velle scire in antecessu, velle habere formulam ad quid sit bonum intelligendum est timiditas illius generis quae Hannah illa Arendt maxima cum vi castigavit et reprobavit. Cicero scelus istius generis commitit. Hic sicut multis aliis locis, praebet ubi meditemur, sed a via ab eo posita est abstinendum.

Michael Monteiro scripsit.

2012/06/02

De Pyramo et Thisbe


Nemo est litterarum Latinarum notione vel leviter imbutus qui ignoret fabulam de Pyramo et Thisbe, de iuvenibus Babylone ortis, de eorum mutuo amore infelicibusque casibus. Fabulam illam, quae notissimis versibus

Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
altera, quas Oriens habuit, praelata puellis

incipit, dicunt viri docti ab ipso Ovidio commentam esse, quoniam ante eum nullus sciptor Latinus aut Graecus hanc historiam tractavit. Postea in Antiquitate pauci eam iterum narraverunt, sicut Hyginus (Fab. 243) et Nonnus Pannopolitanus poeta Graecus (VI. 343-347). In temporibus magis recentioribus vero multi   argumento de duobus adulescentibus usi et nixi opera sua magna composuerunt. Eorum maximi scilicet momenti sunt Iohannes Boccacius (qui Pyramum et Thisben in operibus "De claris mulieribus" et "Decameron" ponit), Galfridus Chaucer (in opere, quod vulgo "The legend of Good Women" vocatur), Aeneas Sylvius Piccolomini ("Historia de duobus amantibus"), denique Guilellmus ille Shakespeare in utrisque splendidis dramatibus - tragoedia de Romeo et Juliet et in comoedia "A Midsummer Night's Dream". His scriptis fama fabulae in toto orbe terrarum divulgata est.
Non autem opera ceterarum Musarum a iuvenibus Babyloniis inspirata omittere decet. Iohannes Adolphus Hasse a. 1768 Vindobonae suum drama musicum "Piramo e Tisbe" in scaena proposuit quicumque magnam famam sibi comparavit. Multi pictores his casibus valde commoti fabulam depinxerunt, quibus picturis eam Gregorii Pagani pictoris Italici supra, infra vero opus quoddam musivum (antiquum) Paphi inventum ponimus.
Si quis versus Ovidii de Pyramo et Thisbe perlegere vult, hic eos invenire potest.
Aliae picturae de fabula hac apud Vicipaediam reperiendae sunt, apud Youtube pelliculae.

Scripsit Demetrius Dragnev

   


"Ille, qui cadit pro libertate, moritur numquam"



Hodie in Bulgaria celebratur memoria Christi Botevi (1847-1876), magni poetae et rebellatoris pro libertate populi Bulgari, sed etiam omnium, qui umquam ceciderunt in pugnis contra aggresores et oppugnatores Bulgariae. Nam Christus Botev mense Maio a. 1876, dum in Bulgaria maxima et cruentissima rebellatio contra Turcos agebatur, navem Austriacum cui nomen "Radetzky" una cum centum iuvenibus maxime libertatis cupientibus in fluvio Danubii cepit et ad urbem Bulgaricam Kozloduy descendit, unde maximis pugnis cum Turcis commissis die secundo mensis Iunii in Haemimonto occisus est. Nihil opportunius huic diei quam ut afferamus eius notissimum carmen, in thesauro poetico totius mundi iam antea adeptum.

Chadzhi Demetrius

VIVIT IS, VIVIT! Illic in Haemo
Iacet et gemit, plenus vigore,
Heros defixus, - circum est nemo -,
Heros in punctis atque cruore.

Hic est ballista humi proiecta,
Inibi fulget ensis perfractus,
Vultus nigrantur, manu porrecta
Devovet mundum heros subactus.

Iacet et fremit. Supra in caelo
Sistens sol montem torret irate.
Canunt messores arvo in bello,
Emicat cruor, fluit ingrate,

Nunc est iam messis! Carmina, servae,
Maesta cantate! Sol, calefacta
Hanc regionem! Silens, cor, ferve!
Perit vir, iam est alea iacta.

Ille, qui cadit pro libertate,
Moritur numquam: caelum et terra,
Omnis natura, ver cum aestate
Eum deplorant, etiam fera.

Aquila servat eum sub alis,
Vulnera lupus lambit clementer,
Falco pro fratre, volans sodalis,
Eum procurat hic vehementer.

Advenit vesper, splendet et luna,
Totum stellatur caelum, per chorum
Silvae cum ventis strepitant una,
Haemus iam cantat spes armatorum.

Nymphae tum quoque, albae ceu rosae,
Gramen incedunt attrepidate,
Hymnum cantantes, mirae, formosae,
Prope ad virum sidunt placate.

Vulnera illa ligat ei herba,
Ista aspergit aqua iucunda.
Haec osculatur dulce superba,
Tenere spectans perridibunda.

Ubi Caradzha, inquit, est, soror,
Ubi sunt mei socii fidi?
Hic periturus nihil iam moror,
Rapiat sors me, mortem iam vidi!”

Plaudentesque heroi nantes
Canunt sub divo, vir dum valescit,
Quaerunt Caradzham, canunt volantes
Atque triumphant, quoad albescit...

Ecce diluxit! Lupus in Haemo
Heroa lambit, cruor ingrate
Fluit et fluit, - circum est nemo -,
Sistens sol montem torret irate.

(In linguam Latinam convertit Crumus Dimitrov, ca. a. 1922)



Capitolium vivum



Nimirum haec sedes retialis a monte Capitolino – summo sacerrimo celeberrimoque Romae loco – nomen suum ducit. Ibi templum Iovis Optimi Maximi – sanctissimum Urbis, Rei Publicae, Imperii, ibi templum Iunonis Monetae, cuius nummi in toto orbe terrarum divulgati, ibi etiamnum Palatium Senatorium – gubernaculum urbis – quoque Palatium Conservatorum, Palatium Novum Plateaque Capitolina sita – monumenta a Michaele Angelo Buonarotti commenta et constructa, in quibus vero opera summi Antiquitatis, Medii Aevi necnon etiam temporis Renascentium artium ingenii et artis servantur. In medio Marcus Aurelius, sapientissimus princeps Romanus, multarum doctrinarum atque rei militaris peritus, maxima cum dignitate eminet, illic et Minerva, dea sapientiae, super omnibus vigilat.
Quid – dixerit quispiam – ad hoc “Capitolium”? Hoc nomen sumpsimus, quoniam iterum iterumque in summo loco studia humanitatis – scilicet linguae Latinae Graecaeque notionem, philosophiam, litteras, res gestas multaque alia, quae cum ad institutionem et conformationem mentis singulorum hominum, tum ad rem publicam bene gerendam, pertinent, proponere et affirmare in mente nobis est. Haec quasi cacumen simulatque fundamentum omnium disciplinarum habemus. Nam a Capitolio facillime ad Forum, i. e. ad rostra et ad Curiam unde deinde ad maximos honores in re publica pervenire potes. Deinde, ad alia fora, ubi mercaturam tuam exercere potes. Sis porro – ad Colloseum et ad hortos, in quibus otium variis modis peragere tibi facultas est. Denique, non procul abest Tiberis fluvius, per quem in totum orbem terrarum iter incipias. De usu et de fructu harum doctrinarum praestantissimi scriptores – noti sane omnibus - per multa saecula verba fecerunt. Ea de causa in hoc primo nuntio auferre quosdam locos non opportunum duximus – res satis constant. Sed eos, nostros praecessores, cives una in re publica litterarum, sequentibus textibus affirmabimus et continuatim adibimus.
Curnam autem “vivum”? Quoniam omnia monumenta quamvis pulcherrima sine hominibus nihil valent. Nos, nos dico, qui in his versamur, eis praesidio esse debemus, ut proinde omnia, quae didicimus quaeque iam callemus ad effectum adducamus. Et utinam tot homines, quot cotidie per scalas Capitolinas ad summum montem ascendunt, ad arcem litterarum, philosophiae, historiae – monumentum aere perennius, quod non imber edax, non Aquilo impotens possit diruere, dum Capitolium scandet cum tacite virgine pontifex - accedant, ut verum vivumque praesidium humanitatis fiant, ne, ut ad Laurentii Vallae Elegantiarum linguae Latinae libros referam hunc parentem omnium nostrum a Gallis captum patiamur!
His dictis principium nostrum auspicemur!

Romae, a.d. IV. Non. Iun. a. MMXII a partu Virginis,

scripsit Demetrius Dragnev