Hodie in Bulgaria celebratur memoria Christi Botevi (1847-1876), magni poetae et rebellatoris pro libertate populi Bulgari, sed etiam omnium, qui umquam ceciderunt in pugnis contra aggresores et oppugnatores Bulgariae. Nam Christus Botev mense Maio a. 1876, dum in Bulgaria maxima et cruentissima rebellatio contra Turcos agebatur, navem Austriacum cui nomen "Radetzky" una cum centum iuvenibus maxime libertatis cupientibus in fluvio Danubii cepit et ad urbem Bulgaricam Kozloduy descendit, unde maximis pugnis cum Turcis commissis die secundo mensis Iunii in Haemimonto occisus est. Nihil opportunius huic diei quam ut afferamus eius notissimum carmen, in thesauro poetico totius mundi iam antea adeptum.
Chadzhi
Demetrius
VIVIT
IS, VIVIT! Illic in Haemo
Iacet
et gemit, plenus vigore,
Heros
defixus, - circum est nemo -,
Heros
in punctis atque cruore.
Hic
est ballista humi proiecta,
Inibi
fulget ensis perfractus,
Vultus
nigrantur, manu porrecta
Devovet
mundum heros subactus.
Iacet
et fremit. Supra in caelo
Sistens
sol montem torret irate.
Canunt
messores arvo in bello,
Emicat
cruor, fluit ingrate,
Nunc
est iam messis! Carmina, servae,
Maesta
cantate! Sol, calefacta
Hanc
regionem! Silens, cor, ferve!
Perit
vir, iam est alea iacta.
Ille,
qui cadit pro libertate,
Moritur
numquam: caelum et terra,
Omnis
natura, ver cum aestate
Eum
deplorant, etiam fera.
Aquila
servat eum sub alis,
Vulnera
lupus lambit clementer,
Falco
pro fratre, volans sodalis,
Eum
procurat hic vehementer.
Advenit
vesper, splendet et luna,
Totum
stellatur caelum, per chorum
Silvae
cum ventis strepitant una,
Haemus
iam cantat spes armatorum.
Nymphae
tum quoque, albae ceu rosae,
Gramen
incedunt attrepidate,
Hymnum
cantantes, mirae, formosae,
Prope
ad virum sidunt placate.
Vulnera
illa ligat ei herba,
Ista
aspergit aqua iucunda.
Haec
osculatur dulce superba,
Tenere
spectans perridibunda.
“Ubi
Caradzha, inquit, est, soror,
Ubi
sunt mei socii fidi?
Hic
periturus nihil iam moror,
Rapiat
sors me, mortem iam vidi!”
Plaudentesque
heroi nantes
Canunt
sub divo, vir dum valescit,
Quaerunt
Caradzham, canunt volantes
Atque
triumphant, quoad albescit...
Ecce
diluxit! Lupus in Haemo
Heroa
lambit, cruor ingrate
Fluit
et fluit, - circum est nemo -,
Sistens
sol montem torret irate.
(In linguam Latinam convertit Crumus Dimitrov, ca. a. 1922)
No comments:
Post a Comment