Nimirum
haec sedes retialis a monte Capitolino – summo sacerrimo
celeberrimoque Romae loco – nomen suum ducit. Ibi templum Iovis
Optimi Maximi – sanctissimum Urbis, Rei Publicae, Imperii, ibi
templum Iunonis Monetae, cuius nummi in toto orbe terrarum divulgati,
ibi etiamnum Palatium Senatorium – gubernaculum urbis – quoque
Palatium Conservatorum, Palatium Novum Plateaque Capitolina sita –
monumenta a Michaele Angelo Buonarotti commenta et constructa, in
quibus vero opera summi Antiquitatis, Medii Aevi necnon etiam
temporis Renascentium artium ingenii et artis servantur. In medio
Marcus Aurelius, sapientissimus princeps Romanus, multarum
doctrinarum atque rei militaris peritus, maxima cum dignitate eminet,
illic et Minerva, dea sapientiae, super omnibus vigilat.
Quid
– dixerit quispiam – ad hoc “Capitolium”? Hoc nomen
sumpsimus, quoniam iterum iterumque in summo loco studia humanitatis
– scilicet linguae Latinae Graecaeque notionem, philosophiam,
litteras, res gestas multaque alia, quae cum ad institutionem et
conformationem mentis singulorum hominum, tum ad rem publicam bene
gerendam, pertinent, proponere et affirmare in mente nobis est. Haec
quasi cacumen simulatque fundamentum omnium disciplinarum habemus.
Nam a Capitolio facillime ad Forum, i. e. ad rostra et ad Curiam unde
deinde ad maximos honores in re publica pervenire potes. Deinde, ad
alia fora, ubi mercaturam tuam exercere potes. Sis porro – ad
Colloseum et ad hortos, in quibus otium variis modis peragere tibi
facultas est. Denique, non procul abest Tiberis fluvius, per quem in
totum orbem terrarum iter incipias. De usu et de fructu harum
doctrinarum praestantissimi scriptores – noti sane omnibus - per
multa saecula verba fecerunt. Ea de causa in hoc primo nuntio auferre
quosdam locos non opportunum duximus – res satis constant. Sed eos,
nostros praecessores, cives una in re publica litterarum, sequentibus
textibus affirmabimus et continuatim adibimus.
Curnam
autem “vivum”? Quoniam omnia monumenta quamvis pulcherrima sine
hominibus nihil valent. Nos, nos dico, qui in his versamur, eis
praesidio esse debemus, ut proinde omnia, quae didicimus quaeque iam
callemus ad effectum adducamus. Et utinam tot homines, quot cotidie
per scalas Capitolinas ad summum montem ascendunt, ad arcem
litterarum, philosophiae, historiae – monumentum aere
perennius, quod non imber edax, non Aquilo impotens possit diruere,
dum Capitolium scandet cum tacite virgine pontifex - accedant, ut
verum vivumque praesidium humanitatis fiant, ne, ut ad Laurentii
Vallae Elegantiarum linguae Latinae libros referam hunc parentem
omnium nostrum a Gallis captum patiamur!
His
dictis principium nostrum auspicemur!
Romae,
a.d. IV. Non. Iun. a. MMXII a partu Virginis,
scripsit
Demetrius Dragnev
No comments:
Post a Comment