2016/09/13

Pelliculae Scholae aestivae Bulgaricae AD MMXVI

Nonnullae pelliculae Scholae aestivae AD MMXVI in Bulgaria habitae. In primis carmina Catulli III., V., XXXIV.








De Schola aestiva Bulgarica AD MMXVI


Mense Augusto exeunte habita est in Bulgaria tertia Schola aestiva linguarum classicarum. Ad eam quadraginta duo participes ex lyceis et academiis Bulgariae, Belgii, Italiae, Francogalliae confluxerunt, maxima quidem ex parte ex lyceo classico a Constantino Cyrillo Philosopho nominato Serdicae in Bulgaria sito. Notandum est numerum participum iterum duplicari, nam anno praeterito viginti quinque, anno MMXIV duodecim participes in hac schola partem habuerunt!

Decem dies versati sumus in vico Atiae ad litus Maris Nigri sito, cuius amoenitas nostros animos paratiores ad studia Latina et Graeca reddidit. Nec tantum in antiquitatibus Europae mansimus, quoniam etiam linguae Palaeobulgaricae et Hebraicae operam dedimus. Discipuli primos suos gradus in Latinitate, quae quidam vivam vocant, scribendo et loquendo fecerunt, dum provectiores multos textus Latinos et Graecos perlegerunt et excusserunt, inter quorum auctores Homerum, Mimnermum, Herodotum, Aristophanem, Platonem, Theophrastum, Alciphronem, Lucianum necnon Lucretium, Catullum, Vergilium, Horatium, Ovidium, Phaedrum et Titum Livium nominari licet. Ut annis praeteritis carmina antiqua multum cecinimus modis musicis gregis Tyrtarionis usi produximusque in scaenam fabulas de argumentis ex mythistoriis antiquorum sumptis.

Habuimus quosdam optimos discipulos: Minka Desheva, Betina Yaneva, Maria-Magdalena Peitchinova, Diana Zulcheva, Madlen Naneva, quae in ultimis annis praemia ex Certamine Horatiano, ex Certamine Ovidiano, ex primo Certamine compositionis Latinae Bulgarico vicerunt.



Schola aestiva linguarum classicarum Bulgarica est a Demetrio Dragnev Bulgaro condita, sed hoc anno quoque magistros et discipulos ex Accademia Vivarii Novi Romae sita (gratias agimus Vincentio Rosati) et a Schola Nova Belgica (gratiae agendae sunt Odiliae Dapsens, Alexandro Feye, Helenae Feye) accepimus. Profestrix Nevena Panova ex Universitate Serdicensi praelectionem Latinam de Platone habuit, doctor Demetrius Iliev de instrumentis retialibus ad usum scholarum locutus est. In omnibus vero rebus magistra Marta Metodieva auxilium tulit. Una cum iis visitavimus oppidum Romanum, c.n. Deultum atque oppidum, quod antiquitus (saec. 8. a. Chr. n.) a Graecis Appolonia, postea vero Sozopolis nominata est quodque etiamnunc inter pulcherrima Bulgariae oppida locum praestantissimum tenet.

Nexus ad nonnullas pelliculas huius scholae: preme hic.







2014/05/05

Quid Poggius Bracciolini de oppido Baden scripserit

Poggius. Ex Wikipedia

Iohannes Franciscus Poggius Bracciolini (1380-1459), humanista Italus, multis notissimus est propter opera sua de historia urbis Florentinae necnon propter librum, qui “Facetiae” inscribitur, in quo ille multa dicta et facta a contemporaneis suis, salsa atque iocosa, collegit. Alii admirantur eum de diligentia, qua terras longe sitas petivit et manuscriptos antiquos collegit. Maximi autem momenti sunt eius litterae, ex quibus varia de aetate renatarum artium ac de vita eorum, qui humanistae vocantur, percipere possumus. Has epistulas (quas Poggius ipse magni aestimavit) diligentissime Thomas de Tonellis Italus ab a. 1832 Florentiae in tria volumina digesta edidit.

Iam in primo libro inveniuntur notissimae illae litterae, in quibus Poggius de Quintiliano in quodam monasterio reperto necnon de causa et morte Ieronymi Pragensis splendidissime narravit. Alicuius quidem ponderis est quoque prima epistula huius editionis (pp. 1-10, Poggii Epistulae editas collegit…notisque illustravit Thomas de Tonellis, Florentiae MDCCCXXXII, ad quem librum facile accedas per hunc nexum: https://play.google.com/books/reader?id=7wlYAAAAcAAJ&printsec=frontcover&output=reader&hl=en_US&pg=GBS.PP1 ), in qua Poggius Bracciolini ornate et perbelle narravit de peregrinatione sua in oppido Balnearum, qui etiamtum Baden nuncupabatur, in parte septentrionali Germaniae sito. His in verbis ingenium auctoris optime cerni potest. Nam praeter descriptionem illius loci ac morum eorum, qui tunc temporis ibi versabantur, Bracciolini plura de coaequalibus suis dixit et quosdam collaudavit, alios autem castigavit.

Primam illam epistulam Poggius ad Nicolaum Nicholium, magnum quoque humanistam, qui ei amicissimus erat, a.d. XV Kal. Iun AD 1416 ipsis Balneis scripsit. Iam inde a primis sententiis imbuimur vitae, quam olim humanistae degebant. Poggius Bracciolini tunc temporis operam litteris Hebraicis dabat, quod quidem non tam probatum videbatur, donec centum fere annis post Iohannes Reuchlin haec scripta perpolite ab obtrectatione vindicaret. In initio auctor noster acute carpit magistrum suum, Iudaeum quendam ad Christianitatem conversum, eiusque inconstantes mores (quam rem Pfefferkorn ille cum Reuchlino pugnans bene collustrabit). Dein Bracciolini ab ipso Nicholio ad haec studia impulsum cognoscimus. Poggii, qui praecipue de manuscriptis a pulvere ac situ servandis curabat, haec litterae non multum intererant, sed erant causa, ut hanc sententiam proferret: “quam [sc. disciplinam litterarum Hebraicarum] etsi nullius usus esse conspiciam ad sapientiae facultatem, confert tamen ad studia nostra humanitatis, vel ex hoc maxime, quia morem Hieronymi in transferendo cognovi”. Quid hic proprie “studia humanitatis” sibi vult difficile conici possumus; iuvat autem sensu translato haec autumare: Reuchlin post saeculum vim linguae Hebraicae excultis et indoctis aperiet; Poggii tunc erat transferre omnes gemmas sapientiae Graecae et Romanae, iam per aetates in bibliothecis abstrusis congestas, easque cum sapientia Christiana, quae tunc valebat, coniungere.

Fluvius Rhenus. Ex Wikipedia

Causis Balnearum descriptionis dein enumeratis Poggius lectori(bus) collustravit viam, qua ex Constantia, in qua propter Concilium habitabat, in Baden iretur. Ille una cum comitibus per flumen Rhenum primum nave usque ad Schaphusam (hodie Schaffhausen, Helvetia), dein propter descensum aquae pedibus ad oppidum Caesarstul (Caesaris locus), supra monte editum et a quo ad flumen conspectus pulcherrimus praebetur. Illic enim olim castra Romana fuisse Poggius autumat. Ceterum, per totum cursum fluvius loca sua excelsa ad conspiciendum amoena habet; inter quos notissima est haec rupes, quae Loreley nominatur et de qua Henricus Heine poeta Germanos carmen composuit. Poggius Rhenum cum Nilo comparat et nimirum Nilus multo grandior videtur; auctor noster tamen non praetermittit, quin et fluvium Germanum valde admiretur.

Catarractae Rheni. Ex Wikipedia

Descriptio Balnearum (quae tempore Romano Aquae Helveticae nuncupabantur) pedetemptim legenda est; neque hic ad singula contemplanda facultas est, neque hoc usui erit. Sed prosequi possumus quomodo Poggius naturam loci cum moribus hominum coniunxerit et invicem. Confert in primis auctor Balneas cum inclyto loco Campaniae – Puteolos dico – qui quidem temporibus antiquis celeberrimus ad recreandam animam et corpus fuit. Postea oculis acribus ea, quae in balneis fiebant, observat et subtiliter de moribus nobis refert. Admirari nempe quimus ut eius loci festivitatem cum antiquis Floralibus comparat, ut agitationem natantium cum impluvio aureo Iovis, ut denique totam consocietatem virorum et feminarum cum Politia Plationis in qua omnia communia sunt et ea de causa ipsa consuetudo facilis est. In rebus tam exiguis sicut vestes feminae per aquam fluitantes Poggius alatam Venerem conspicit. Secundum eum Balneae non dissimiles sunt cuidam scholae Epicureae et fere ipsum Paradisum terrestre eas nominat. Perscrutans mores hominum undique ad hunc locum venientium, Bracciolini aliquid satis praestans invenit. Feminae et viri, qui diversis fatis impulsi et diversa fortuna usi ad Baden congrediuntur, nullam zelotypiam exercent. Quod quamquam hi praecipue indocti ac rudes sunt maxime Poggio nostro placet et ille non praetermittit quin mores qui tunc in Italia magnopere castigaret. Hoc filum per tota eius opera transit necnon in Facetiis ipsis subesse reperimus. Utut viro nobili decet, scriptor sententiam suam profert et calumnias, coniecturas, perversitates animi domi ubique sparsas sincere damnat et suam opinionem perstringit verbis, quae statim ἔπεα πτερόεντα nominare possumus: “Continuis in calamitatibus anxietatibusque versamur et ne miseri fiamus, numquam miseri esse desistimus.”

Balneae hodie. Ex Wikipedia

Benigne Poggius in fine epistulae ait propositum suum non esse Germanos collaudare neque Italos reprehendere, sed ut Nicolaus quoque aliquid voluptatis ex Balneis percipiat. Denique invitat eum ut litteras missas Leonardo Bruni Arretino, Cosmo Mediceo necnon aliis proponat. Ex hac re nos autem necessitatem, quae inter tam doctos et excultos viros extabat, optime sentire possumus, quaeque in proximis epistulis mirum in modum nobis revelatur.

Scripsit Demetrius Dragnev

2013/06/02

Miser periit fortis pro bono, pro libertate et iure.




Hodie in Bulgaria celebratur memoria Christi Botevi (1847-1876), magni poetae et rebellatoris pro libertate populi Bulgari, sed etiam omnium, qui umquam ceciderunt in pugnis contra aggresores et oppugnatores Bulgariae.






2013/02/06

David Morgan †06.02.2013


Hac tristissima die notissimus ille David Morgan, summus Latinitatis vivae cultor, amicus benefactor benemeritus fautor omnium qui sese student profecisse in studiis Ciceronis atque Erasmi linguae restituendae, vitā functus est. Maeror nos rapit, sed cum tantus amor ejus, proinde ac antiquis sunt soliti Romani temporibus agitare ad inferias, fabulam conabor quae mihi semper in mente revocatur cogitanti de Latinitate viva restituenda, cui semper David ille diuturnam atque segnem dedit opem.

Conventu quodam de Latinitate in Civitatibus Foederatis David ille in consessu alicujus audiebat contionem de nova quadam methodo ad notitionam latinae impetrandam destinatam. Ut solitum, agebat de memoriae mandandis legibus grammaticis, de vertendo, de uso lexici quasi appetitio naturalis exercendo. Davidi ita contendenti se credere melius fore imprimis operam dare linguae ipsi usu vivo quam operam ac oleum his ritibus perdere, orator respondit «nullam posse linguae notitiam teneri quae non firmis jaceat fundamentis grammaticis, quae legum careat optima peritia.» Nec est cunctatus David, recrepuitque se nullo modo posse recitare "tertiam declinationem" (sicut discipulos cogunt ut assuescant, ovis, ovis, ovem) nec hujusgeneris alia - vero haec omnia dicens, dum latine loquitur, latineque suam habet oratinem usus Latinitate quadam mira atque elegantissima. Quo probare possint in quanta fulciretur veritate.

Magnum ejus opus ab omnibus maximi aestimatum conferimus Lexicon Latinum, sive Recentioris Latinitatis, Anglice-Latine, probatissimis scriptoris dumtaxat nixum, quod lexicon apud sedem retialem Davidis invenitur, seu hic ut pdf. Talis est vir qui hodie nos reliquit. 

Ave atque vale.

2012/10/30

Quaedam adminicula ad studium linguae Latinae utilia


In sede retiali Accademiae Vivarii Novi (potius in domus editoriae) positi sunt multi libri, ex quibus omnes linguae Latinae studentes maximum fructum capere possunt.  Quorum praecipui mihi videntur nonnulli (praesertim a Germanis conscripti):

Lexicon illius Wagner, quod usum proprium maximae copiae vocabulorum Latinorum explicat;

Phraseologia Meissneriana, in qua locutiones aetate Latinitatis, quae dicitur Aurea, congestae sunt;


Maximum Lexicon totius Latinitatis illius Forcellini;

Nonnulla colloquia sicut colloquia Pasquetti;

Illa tamen non oculis occlusis in usu esse debeant, nam sicut Helgus Nikitinski nuper in dialogo de eloquentia Latina in ore Sergii Sobolevski posuit “auctores – inquit – legendi sunt” (De eloquentia Latina saec. XVII-XVII auctore Helgo Nikitinski, ed. in aedibus Vivarii a. MM, p.25).


Scripsit Demetrius Dragnev

2012/09/28

Tyrtarion

Tyrtarion est grex iuvenum concinentium (ne nomen miremini, nam ex nominibus duorum poetarum Graeciae compositum est - immo Tyrtaei et Arioni!), qui multis e terris Romam confluentes ibique in Accademia humanistica, cui nomen Vivarium Novum (www.vivariumnovum.net), antiquis litteris una studentes ad poemata canenda Latina consociati sunt. 

Notissima quaeque carmina Horatii, Ovidii, Catulli aliorumque poetarum nova resuscitarent anima, et recentioribus melodiis circumvestirent, numeri vero antiqui (sive Graece rhythmi) religiose conservati sunt. Ut tamen ipsa carmina melius percipiatis, nonnulla exempla in rete posita audire potestis, e.g. hoc carmen Catulli de passere mortuo:


Si hoc animus ad tristiora adductum est, laeta audienda sunt:


Multa alia exempla hic: www.youtube.com/vivariumnovum vos expectant.