![]() |
Poggius. Ex Wikipedia |
Iohannes Franciscus Poggius Bracciolini (1380-1459), humanista Italus,
multis notissimus est propter opera sua de historia urbis Florentinae necnon
propter librum, qui “Facetiae” inscribitur, in quo ille multa dicta et facta a
contemporaneis suis, salsa atque iocosa, collegit. Alii admirantur eum de
diligentia, qua terras longe sitas petivit et manuscriptos antiquos collegit.
Maximi autem momenti sunt eius litterae, ex quibus varia de aetate renatarum
artium ac de vita eorum, qui humanistae vocantur, percipere possumus. Has
epistulas (quas Poggius ipse magni aestimavit) diligentissime Thomas de
Tonellis Italus ab a. 1832 Florentiae in tria volumina digesta edidit.
Iam in primo libro inveniuntur notissimae illae litterae, in quibus Poggius
de Quintiliano in quodam monasterio reperto necnon de causa et morte Ieronymi
Pragensis splendidissime narravit. Alicuius quidem ponderis est quoque prima
epistula huius editionis (pp. 1-10, Poggii
Epistulae editas collegit…notisque illustravit Thomas de Tonellis, Florentiae MDCCCXXXII,
ad quem librum facile accedas per hunc nexum: https://play.google.com/books/reader?id=7wlYAAAAcAAJ&printsec=frontcover&output=reader&hl=en_US&pg=GBS.PP1
), in qua Poggius Bracciolini ornate et perbelle narravit de peregrinatione sua
in oppido Balnearum, qui etiamtum Baden nuncupabatur, in parte septentrionali Germaniae
sito. His in verbis ingenium auctoris optime cerni potest. Nam praeter descriptionem
illius loci ac morum eorum, qui tunc temporis ibi versabantur, Bracciolini plura
de coaequalibus suis dixit et quosdam collaudavit, alios autem castigavit.
Primam illam epistulam Poggius ad Nicolaum Nicholium, magnum quoque
humanistam, qui ei amicissimus erat, a.d. XV Kal. Iun AD 1416 ipsis Balneis scripsit.
Iam inde a primis sententiis imbuimur vitae, quam olim humanistae degebant.
Poggius Bracciolini tunc temporis operam litteris Hebraicis dabat, quod quidem
non tam probatum videbatur, donec centum fere annis post Iohannes Reuchlin haec
scripta perpolite ab obtrectatione vindicaret. In initio auctor noster acute
carpit magistrum suum, Iudaeum quendam ad Christianitatem conversum, eiusque
inconstantes mores (quam rem Pfefferkorn ille cum Reuchlino pugnans bene
collustrabit). Dein Bracciolini ab ipso Nicholio ad haec studia impulsum
cognoscimus. Poggii, qui praecipue de manuscriptis a pulvere ac situ servandis
curabat, haec litterae non multum intererant, sed erant causa, ut hanc
sententiam proferret: “quam [sc. disciplinam
litterarum Hebraicarum] etsi nullius usus esse conspiciam ad sapientiae
facultatem, confert tamen ad studia
nostra humanitatis, vel ex hoc maxime, quia morem Hieronymi in transferendo
cognovi”. Quid hic proprie “studia humanitatis” sibi vult difficile conici
possumus; iuvat autem sensu translato haec autumare: Reuchlin post saeculum vim
linguae Hebraicae excultis et indoctis aperiet; Poggii tunc erat transferre
omnes gemmas sapientiae Graecae et Romanae, iam per aetates in bibliothecis
abstrusis congestas, easque cum sapientia Christiana, quae tunc valebat,
coniungere.
![]() |
Fluvius Rhenus. Ex Wikipedia |
Causis Balnearum descriptionis dein enumeratis Poggius lectori(bus)
collustravit viam, qua ex Constantia, in qua propter Concilium habitabat, in
Baden iretur. Ille una cum comitibus per flumen Rhenum primum nave usque ad Schaphusam
(hodie Schaffhausen, Helvetia), dein propter descensum aquae pedibus ad oppidum
Caesarstul (Caesaris locus), supra monte editum et a quo ad flumen conspectus
pulcherrimus praebetur. Illic enim olim castra Romana fuisse Poggius autumat. Ceterum,
per totum cursum fluvius loca sua excelsa ad conspiciendum amoena habet; inter
quos notissima est haec rupes, quae Loreley nominatur et de qua Henricus Heine
poeta Germanos carmen composuit. Poggius Rhenum cum Nilo comparat et nimirum
Nilus multo grandior videtur; auctor noster tamen non praetermittit, quin et
fluvium Germanum valde admiretur.
![]() |
Catarractae Rheni. Ex Wikipedia |
Descriptio Balnearum (quae tempore Romano Aquae Helveticae nuncupabantur)
pedetemptim legenda est; neque hic ad singula contemplanda facultas est, neque
hoc usui erit. Sed prosequi possumus quomodo Poggius naturam loci cum moribus hominum
coniunxerit et invicem. Confert in primis auctor Balneas cum inclyto loco
Campaniae – Puteolos dico – qui quidem temporibus antiquis celeberrimus ad
recreandam animam et corpus fuit. Postea oculis acribus ea, quae in balneis fiebant, observat et
subtiliter de moribus nobis refert. Admirari nempe quimus ut eius loci
festivitatem cum antiquis Floralibus comparat, ut agitationem natantium cum
impluvio aureo Iovis, ut denique totam consocietatem virorum et feminarum cum
Politia Plationis in qua omnia communia sunt et ea de causa ipsa consuetudo
facilis est. In rebus tam exiguis sicut vestes feminae per aquam fluitantes
Poggius alatam Venerem conspicit. Secundum eum Balneae non dissimiles sunt
cuidam scholae Epicureae et fere ipsum Paradisum terrestre eas nominat.
Perscrutans mores hominum undique ad hunc locum venientium, Bracciolini aliquid
satis praestans invenit. Feminae
et viri, qui diversis fatis impulsi et diversa fortuna usi ad Baden
congrediuntur, nullam zelotypiam exercent. Quod quamquam hi praecipue indocti
ac rudes sunt maxime Poggio nostro placet et ille non praetermittit quin mores
qui tunc in Italia magnopere castigaret. Hoc filum per tota eius opera transit
necnon in Facetiis ipsis subesse reperimus. Utut viro nobili decet, scriptor
sententiam suam profert et calumnias, coniecturas, perversitates animi domi
ubique sparsas sincere damnat et suam opinionem perstringit verbis, quae statim
ἔπεα πτερόεντα nominare possumus: “Continuis
in calamitatibus anxietatibusque versamur et ne miseri fiamus, numquam miseri esse desistimus.”
![]() |
Balneae hodie. Ex Wikipedia |
Benigne Poggius in fine epistulae ait propositum suum non
esse Germanos collaudare neque Italos reprehendere, sed ut Nicolaus quoque
aliquid voluptatis ex Balneis percipiat. Denique invitat eum ut litteras missas
Leonardo Bruni Arretino, Cosmo Mediceo necnon aliis proponat. Ex hac re nos
autem necessitatem, quae inter tam doctos et excultos viros extabat, optime
sentire possumus, quaeque in proximis epistulis mirum in modum nobis revelatur.
Scripsit Demetrius Dragnev
No comments:
Post a Comment