Showing posts with label Catullus. Show all posts
Showing posts with label Catullus. Show all posts
2016/09/13
Pelliculae Scholae aestivae Bulgaricae AD MMXVI
Nonnullae pelliculae Scholae aestivae AD MMXVI in Bulgaria habitae. In primis carmina Catulli III., V., XXXIV.
2012/09/28
Tyrtarion
Tyrtarion est grex iuvenum concinentium (ne nomen miremini, nam ex nominibus duorum poetarum Graeciae compositum est - immo Tyrtaei et Arioni!), qui multis e terris Romam confluentes ibique in Accademia humanistica, cui nomen Vivarium Novum (www.vivariumnovum.net), antiquis litteris una studentes ad poemata canenda Latina consociati sunt.
Notissima quaeque carmina Horatii, Ovidii, Catulli aliorumque poetarum nova resuscitarent anima, et recentioribus melodiis circumvestirent, numeri vero antiqui (sive Graece rhythmi) religiose conservati sunt. Ut tamen ipsa carmina melius percipiatis, nonnulla exempla in rete posita audire potestis, e.g. hoc carmen Catulli de passere mortuo:
Si hoc animus ad tristiora adductum est, laeta audienda sunt:
Multa alia exempla hic: www.youtube.com/vivariumnovum vos expectant.
Subscribe to:
Posts (Atom)