In sede
retiali Accademiae Vivarii Novi (potius in domus editoriae) positi sunt multi
libri, ex quibus omnes linguae Latinae studentes maximum fructum capere
possunt. Quorum praecipui mihi videntur
nonnulli (praesertim a Germanis conscripti):
Lexicon
illius Wagner, quod usum proprium maximae copiae vocabulorum Latinorum
explicat;
Phraseologia
Meissneriana, in qua locutiones aetate Latinitatis, quae dicitur Aurea,
congestae sunt;
De differentiis verborum
Popmae;
Maximum Lexicon
totius Latinitatis illius Forcellini;
Nonnulla
colloquia sicut colloquia
Pasquetti;
Illa tamen
non oculis occlusis in usu esse debeant, nam sicut Helgus Nikitinski nuper in
dialogo de eloquentia Latina in ore Sergii Sobolevski posuit “auctores – inquit
– legendi sunt” (De eloquentia Latina saec. XVII-XVII auctore Helgo Nikitinski, ed. in aedibus Vivarii a. MM, p.25).
Scripsit Demetrius Dragnev
No comments:
Post a Comment