2013/02/06

David Morgan †06.02.2013


Hac tristissima die notissimus ille David Morgan, summus Latinitatis vivae cultor, amicus benefactor benemeritus fautor omnium qui sese student profecisse in studiis Ciceronis atque Erasmi linguae restituendae, vitā functus est. Maeror nos rapit, sed cum tantus amor ejus, proinde ac antiquis sunt soliti Romani temporibus agitare ad inferias, fabulam conabor quae mihi semper in mente revocatur cogitanti de Latinitate viva restituenda, cui semper David ille diuturnam atque segnem dedit opem.

Conventu quodam de Latinitate in Civitatibus Foederatis David ille in consessu alicujus audiebat contionem de nova quadam methodo ad notitionam latinae impetrandam destinatam. Ut solitum, agebat de memoriae mandandis legibus grammaticis, de vertendo, de uso lexici quasi appetitio naturalis exercendo. Davidi ita contendenti se credere melius fore imprimis operam dare linguae ipsi usu vivo quam operam ac oleum his ritibus perdere, orator respondit «nullam posse linguae notitiam teneri quae non firmis jaceat fundamentis grammaticis, quae legum careat optima peritia.» Nec est cunctatus David, recrepuitque se nullo modo posse recitare "tertiam declinationem" (sicut discipulos cogunt ut assuescant, ovis, ovis, ovem) nec hujusgeneris alia - vero haec omnia dicens, dum latine loquitur, latineque suam habet oratinem usus Latinitate quadam mira atque elegantissima. Quo probare possint in quanta fulciretur veritate.

Magnum ejus opus ab omnibus maximi aestimatum conferimus Lexicon Latinum, sive Recentioris Latinitatis, Anglice-Latine, probatissimis scriptoris dumtaxat nixum, quod lexicon apud sedem retialem Davidis invenitur, seu hic ut pdf. Talis est vir qui hodie nos reliquit. 

Ave atque vale.

No comments:

Post a Comment