Hoc
anno partem in Certamine Horatiano Venusiae cepisti? Quid de te hoc
significat?
Certamen
Horatianum mihi summa scaena fuit, in qua quod per quattor annos in
Lycaeo (Lycaeo Classico Serdicensi sive Nationali - www.ngdek.com)
didiceram monstrare potui, sane sicut aliquid varii multiplicisque.
Non agitur tantum de textu ex una lingua in alteram translato (re
vera ex Latino per Bulgaricum in sermonem Anglicum), sed potius de
omnibus instrumentis adhibitis, quae a scholis in Lycaeo nostro
sumpsi. Facultas ista, quam habui, ad colloquendum cum aliis
discipulis ex tota Europa, qui iisdem instrumentis utuntur, ad
conspiciendos similitudines atque discrimina in via nostra ad ipsam
linguam, ad linguas classicas in universum, haec omnia pretiosissima
mihi fuerunt, nam Lycaeum nostrum sui generis in patria unicum est et
suas vires cum aliis comparare nequit itaque obrussam ad res in se
corrigendas et renovandas non habet.
Cur
carmina Latina et ipsa lingua Latina tua intersunt?
Respondere
huic rogato mihi difficile est. Studium aut potius amorem linguae
Latinae ab ipso momento quo ei studere coeperam habeo - iam inde a
primis scholis in classi octava Lycaei magistra Lydia Domaradzka
docente. Hac cum lingua coniunctae sumus mutuo consensu et hinc
temporis obiurgia de nulla re habuimus. Quod ad carmina Latina
pertinet omnia alio modo facta sunt – cum in classi nona in
curriculo nostro litterae antiquiores essent, hae meum studium ferme
omnino non excitaverunt. Illo anno perfecto statim autem non solum ad
Graeca, sed etiam ad Romana monumenta in primis curiositate quadam
adgressa sum et necopinanter quasi amore erga ea capta sum. Poesim
lyricam in universum amo; utraque res feliciter ad alteram addita
est.
Lingua
Latina tamen tantum lingua quaedam est – instrumentum igitur quo
homines inter se communicant. Quid aliud tuum studium excitat?
Omnia
studia ad commercium inter homines pertinent. Quod tamen maxime
praevalet litterae sunt – ad multitudinem vastam litterarum generum
libri qui mihi maxime placent adici possunt – sine mora lego, sine
mora aliquid scribo – non vero audeo de his ut vere artificiosa
opinari, neque ea tantum in genere scientifico ponere, potius
conamina sunt cuiusdam artificis sicut maculae ex litteris confectae.
Cum libris colloquor et cum propinquis – nihil mali.
Scio
te hoc anno in aliis certaminibus particeps fuisse. De his aliquid
pluris narra quaeso.
"Exegi
monumentum." Iocis semotis non expectabam hunc annum tam et tot
magna fastigia mihi allaturum, sed modo gaudere possum, quod omnes
labores, quos in his rebus collocaveram, tandem aliquando fructum
efferunt et optimum quidem. Diligentiam praecipuam in omnibus
partibus Olympiadis utriusque linguae a classi nona monstraveram,
cum, ut verum confitear, his occassionibus omnino vires in me
relictae exhaurirentur (adnotatio: Savina in Olympiade utriusque
scilicet Latinae et Graecae linguae Lycaei Serdicensis victor
discessit). Id quod potius non expectabam est victoria in Olympiade
litterarum, de qua immo tria ultima certamina huius anni et stylus
conaminis, sicut Gallice dicitur, philosophiae gratia me adiuverunt.
Ut ad rem antea omnino inopinatam perveniam – me fastigium ingens
in rebus philosophis attingere reor, quia in initio anni omnino
perterrita a philosophia fui. Omnes importunos sensus atopiae
seposui. Laurea a Olympiade philosophiae Bulgarica, quam accepi, et
maxime participatio in Olympiade philosophiae internationali (vulgo
IPO: International Philosophy Olympiad) Christianiae, in Norvegia,
idem emolumentum atque Certamen Horatianum attulerunt, sed in rebus
philosophis. Animadverti, quod philosophum philologia classica maxime
iuvat.
Quibus
rebus tempore futuro operam dare vis?
Si
ad responsum superiorem respicimus velim tantum addere, quod in studiis humanitatis versari mihi in animo est, de ipsa disciplina nondum
constitui. Omnia in his rebus arte coniuncta atque intricata sunt,
non credo mihi difficultatem fore de hac re decernere.
Gratias
tibi, Savi, de tempore, quod subsecuisti, et de pulchris verbis, quae
dixisti!
Gratias
tibi, Demetri, de pulcherrimis rogatis, quibus respondere gavisa sum!
Cum
Savina locutus est et deinde ex lingua Bulgarica in Latinum convertit
Demetrius Dragnev.
No comments:
Post a Comment