2012/06/02

Capitolium vivum



Nimirum haec sedes retialis a monte Capitolino – summo sacerrimo celeberrimoque Romae loco – nomen suum ducit. Ibi templum Iovis Optimi Maximi – sanctissimum Urbis, Rei Publicae, Imperii, ibi templum Iunonis Monetae, cuius nummi in toto orbe terrarum divulgati, ibi etiamnum Palatium Senatorium – gubernaculum urbis – quoque Palatium Conservatorum, Palatium Novum Plateaque Capitolina sita – monumenta a Michaele Angelo Buonarotti commenta et constructa, in quibus vero opera summi Antiquitatis, Medii Aevi necnon etiam temporis Renascentium artium ingenii et artis servantur. In medio Marcus Aurelius, sapientissimus princeps Romanus, multarum doctrinarum atque rei militaris peritus, maxima cum dignitate eminet, illic et Minerva, dea sapientiae, super omnibus vigilat.
Quid – dixerit quispiam – ad hoc “Capitolium”? Hoc nomen sumpsimus, quoniam iterum iterumque in summo loco studia humanitatis – scilicet linguae Latinae Graecaeque notionem, philosophiam, litteras, res gestas multaque alia, quae cum ad institutionem et conformationem mentis singulorum hominum, tum ad rem publicam bene gerendam, pertinent, proponere et affirmare in mente nobis est. Haec quasi cacumen simulatque fundamentum omnium disciplinarum habemus. Nam a Capitolio facillime ad Forum, i. e. ad rostra et ad Curiam unde deinde ad maximos honores in re publica pervenire potes. Deinde, ad alia fora, ubi mercaturam tuam exercere potes. Sis porro – ad Colloseum et ad hortos, in quibus otium variis modis peragere tibi facultas est. Denique, non procul abest Tiberis fluvius, per quem in totum orbem terrarum iter incipias. De usu et de fructu harum doctrinarum praestantissimi scriptores – noti sane omnibus - per multa saecula verba fecerunt. Ea de causa in hoc primo nuntio auferre quosdam locos non opportunum duximus – res satis constant. Sed eos, nostros praecessores, cives una in re publica litterarum, sequentibus textibus affirmabimus et continuatim adibimus.
Curnam autem “vivum”? Quoniam omnia monumenta quamvis pulcherrima sine hominibus nihil valent. Nos, nos dico, qui in his versamur, eis praesidio esse debemus, ut proinde omnia, quae didicimus quaeque iam callemus ad effectum adducamus. Et utinam tot homines, quot cotidie per scalas Capitolinas ad summum montem ascendunt, ad arcem litterarum, philosophiae, historiae – monumentum aere perennius, quod non imber edax, non Aquilo impotens possit diruere, dum Capitolium scandet cum tacite virgine pontifex - accedant, ut verum vivumque praesidium humanitatis fiant, ne, ut ad Laurentii Vallae Elegantiarum linguae Latinae libros referam hunc parentem omnium nostrum a Gallis captum patiamur!
His dictis principium nostrum auspicemur!

Romae, a.d. IV. Non. Iun. a. MMXII a partu Virginis,

scripsit Demetrius Dragnev

No comments:

Post a Comment